- NODUS Veneris
- NODUS Venerishodic quibusdam dicitur, quum quis in nuptiis suis vitum mulieri suae fungi malcfieâ arte prohibetur. Ad quam rem Latini generali vocabulô, quô omnia maleficia Magica designare consueverunt, usi sunt, defigere hoc et obligare appellantes; quod huic venesicio apprime convenit. Cui enim urte Magicâ membra illa sic praepediuntur, ut vim suam exercere non possint, ligatus et defixus intelligitur. Quod proin verbum hac ipsa in re usurpavit vetus Auctor Appuleius ψευδώνυμος in Herbario suo, de herba Leontopodio: Si quis devotus desixtusque fuerit, in suis nuptiis, sic eum resolves. Exemplum habes, apud Tibullum. Ovidium et Petronium. Devoti etiam tales dicti, ut ex Appuleio modo ladato attulimus. Sad et Tibullus, l. 1. Eleg. c. v. 40.Admonuit nostrae, deseruitque Venus.Tum me discedens devotum femina dixit.Idem l. 1. El. 8. v. 17.Num te carminibus, num te pollentibus herbisDe vit tacitô tempore noctis anus.Virgilius in Ciri,———— Iolchiacis animum defigere votis, etc.Bene autem haec omnia Nodi nomine veniunt, quod pro qualibet remora et impedimento poni Latinis notum, ex Florol. 4. c. 9. Prudentio Hamartig. v. 211. Aliis, vide Salmas, ubi supra, et de Veneris Nodo plura supra in Ligula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.